III. De spiritu Roberti filii Roberti de Boltebi de Killeburne comprehenso in cimiterio.
     Memorandum quod predictus Robertus iunior moriebatur et sepeliebatur in cymiterio sed solebat egredi de sepulcro in noctibus et inquietare villanos et deterrere ac canes ville sequebantur eum et latrabant magnaliter. Tandem iuuenes ville mutuo loquebantur proponentes comprehendere eum si aliquo modo potuissent et conuenientes ad cimiterium. Sed illo viso fugerunt omnes exceptis duobus quorum vnus nomine Robertus Foxton comprehendit eum in egressu de cimiterio et posuit eum super le kirkestile, altero acclamante viriliter Teneas firmiter quousque veniam ad te. Cui alter respondit Vadas cicius ad parochianum ut coniuretur, quia deo concedente quod habeo firmiter tenebo vsque ad aduentum sacerdotis. Qui quidem parochialis presbiter festinauit velociter et coniurauit eum in nomine sancte trinitatis et in virtute Ihesu Christi quatinus responderet ei ad interrogata. quo coniurato loquebatur in interioribus visceribus et non cum lingua sed quasi in vacuo dolio, et confitebatur delicta sua diuersa. Quibus cognitis presbiter absoluit eum sed onerauit predictos comprehensores ne reuelare[n]t aliqualiter confessionem eius, et de cetero requieuit in pace, deo disponente.
     Dicitur autem quod ante assolucionem volebat stare ad hostia domus et fenestras et sub parietibus et muris quasi auscultans. fforsitan exspectans si quis vellet egredi et coniurare eum suis necessitatibus succurrendo. Referunt aliqui quod erat adiuuans et consenciens neci cuiusdam viri, et fecit alia mala de quibus non est dicendum per singula ad presens.