II. De mirabili certacione inter spiritum et viuentem in tempore regis Ricardi secundi.
     Dicitur quod quidam scissor cognomine [blank] Snawball equitando remeauit ad domum suam in ampilforth quadam nocte de Gillyng, et in via audiuit quasi sonitum anates [s]e lauantes [corr. from anas se lauans] in torrente et paulopost aspexit quasi coruum circa faciem suam volantem et descendentem vsque ad terram, alis suis concucientibus solum quasi deberet mori. Qui scissor de equo suo descendit ut caperet coruum et interim vidit sintillas ignis spargentes de lateribus eiusdem corui. Tunc signauit se et prohibuit eum ex parte dei ne inferret illi dampnum aliquod illa vice. Qui euolauit cum eiulatu magno quasi spacium lapidisencardi †. Tunc iterum ascendit equum suum et paulopost predictus coruus obuiauit illi in volando et percussit eum in latere et prostrauit in terra scissorem equitantem de equo suo. Qui taliter solotenus prostratus iacuit quasi in extasi et exanimis, valde timens. Tandem resurgens et constans in fide pugnauit cum eo cum gladio suo quousque fuerat lassus, et videbatur sibi quasi percuteret t[er]ricidiu[m] more et prohibuit eum et defendit ex parte dei, dicens Absit quod habeas potestatem nocendi mihi in hac vice, sed recedas. Qui rursus euolauit cum eiulatu horribili quasi per spacium sagitte volantis. Tercia vero vice apparuit eidem scissori ferenti crucem gladii sui super pectus suum pre timore et obuiauit ei in figura canis anulati. Quo viso scissor cogitauit secum animatus in fide. Quid de me fiet? coniurabo eum in nomine trinitatis et per virtutem sanguinis Ihesu Christi de quinque plagis quod loqueretur cum eo et ipsum nullatenus lederet sed staret immobilis et responderet ad interrogata et diceret ei nomen suum et causam pene sue cum remedio competenti. Et fecit ita. Qui coniuratus exalans terribiliter et ingemiscens. Sic et sic feci et excommunicatus sum pro tali facto. Vadas igitur ad talem sacerdotem petens absolucionem pro me. Et oportet me implere nouies viginti missas pro me celebrandas. et ex duobus vnum eligas. Aut redeas ad me tali nocte solus, referens responsum de hiis que dixi tibi et docebo te quomodo sanaberis, et ne timeas visum ignis materialis in medio tempore. Aut caro tua putrescet et cutis tua marcescet et dilabetur a te penitus infra breue. Scias igitur quia hodie non audiuisti missam neque ewangelium Iohannis scilicet 'In principio' neque vidisti consecracionem corporis et sanguinis domini obuiaui tibi ad presens, alioquin non haberem plenarie potestatem tibi apparendi. Et cum loqueretur cum eo fuit quasi igneus et conspexit per os eius sua interiora et formauit verba sua in intestinis et non loquebatur lingua. Idem quidem scissor petebat licenciam a predicto spiritu quod poterit habere alium socium secum in redeundo, qui respondit. Non. sed habeas super te quatuor euangelia euangelist' et titulum trihumphalem videlicet Ihesus Nazarenus propter duos alios spiritus hic commorantes, quorum vnus nequit loqui coniuratus et est in specie ignis vel dumi et alter est in figura venatoris, et sunt in obuia valde periculosi. Facias vlterius fidem huic lapidi quia non diffamabis ossa mea nisi sacerdotibus celebrantibus pro me, et aliis ad quos mitteris ex parte mea qui possunt mihi prodesse Qui fidem fecit lapidi de hoc secreto non reuelando prout superius est expressum. Demum coniurauit eumdem spiritum quod iret vsque ad hoggebek vsque 'ad reditum eius. Qui respondit Non. non. non. eiulando. Cui scissor dixit. Tunc vadas ad bilandbanke. et letus efficitur. Dictus vero vir infirmabatur per aliquot dies, et statim conualuit et iuit Eboꝝ ad predictum presbiterum, qui dudum excommunicauit eum, petens absolucionem. Qui renuit absoluere eum, vocans sibi alium capellanum ipsum consulendo. At ille vocauit adhuc alium, et alius tercium de absolucione huius musitantes. Cui primo dixit scissor. Domine scitis intersigna que suggessi in auribus vestris. Qui respondit. Vere, fili. Tandem post varios tractatus inter partes isdem scissor satisfecit et soluit quinque solidos et recepit absolucionem inscriptam in quadam cedula, adiuratus quod non diffamaret mortuum sed infoderet illam in sepulcro suo penes caput eius secrete. Qua accepta ibat ad quendam fratrem Ric. de Pikeri[n]g nobilem confessorem sciscitans si dicta absolucio esset sufficiens et legitima. Qui respondit quod sic. Tunc idem scissor transiuit ad omnes ordines fratrum Eboꝝ et fecit fere omnes predictas missas celebrari per duos aut tres dies. et rediens domum fodit predictam absolucionem prout sibi fuerat imperatum in sepulcro. Hiis vero omnibus rite completis venit domum, et quidam presumptuosus vicinus eius audiens quod oportet ipsum referre eidem spiritui que gesserat in Eboꝝ in tali nocte, adiurauit eum dicens. Absit quod eas ad predictum spiritum nisi premunias me de regressu tuo et de die et hora. Qui taliter constrictus ne displiceret deo premuniit ipsum excitans a sompno et dixit Iam vado. Si volueris mecum venire, eamus, et dabo tibi partem de scriptis meis que porto super. me propter timores nocturnos. Cui alter respondit. Vis tu quod eam tecum ? qui respondit. Tu videris. ego nolo precipere tibi. Tunc alter finaliter dixit. Vadas ergo in nomine domini et deus expediat te in omnibus. Quibus dictis venit ad locum constitutum et fecit magnum circulum crucis, et habuit super se quatuor ewangelia et alia sacra verba, et stetit in medio circuli ponens quatuor monilia in modum crucis in fimbriis eiusdem circuli, in quibus monilibus inscripta erant verba salutifera scilicet Ihesus Nazarenus etc. et expectauit aduentum spiritus eiusdem. Qui demum venit in figura capre et ter circa iuit circulum prefatum dicendo a. a. a. qua coniurata cecidit prona in terra et resurrexit in figura hominis magne stature et horribilis et macilenti ad instar vnius regis mortui depicti. Et sciscitatus si labor eius aliqualiter proficeret ei respondit Laudetur deus quod sic. et steti ad dorsum hora nona quando infodisti absolucionem meam in sepulcro et timuisti. nec mirum, quia tres diaboli fuerunt ibidem presentes, qui omnimodis tormentis puniebant me postquam coniurasti me prima vice vsque ad absolucionem meam, suspicantes se permodicum tempus me in sua custodia habituros ad puniendum. Scias igitur quod die lune proxime futura ego cum aliis triginta spiritibus ibimus in gaudium sempiternum. Tu ergo vadas ad torrentem talem et inuenies lapidem latum quem eleues et sub illo lapide capias petram arenaciam. laues eciam totum corpus cum aqua et frica cum petra et sanaberis infra paucos dies. Qui interrogatus de nominibus duorum spirituum respondit. Non possum dicere tibi illorum nomina. Iterum inquisitus de statu eorundem asseruit quod unus illorum erat secularis et bellicosus et non fuit de ista patria, et occidit mulierem pregnantem et non habebit remedium ante diem iudicii, et videbis eum in figura bouiculi sine ore et oculis et auribus, et nullatenus quamuis coniuretur poterit loqui. Et alius erat religiosus in figura venatoris cum cornu cornantis, et habebit remedium et coniurabitur per quendam puerulum nondum pubescentem domino disponente. Postea inquisiuit eundem spiritum de suo proprio statu. qui respondit ei. Tu detines iniuste capucium et togam quondam amici et socii tui in guerra vltra mare. Satisfacies ergo ei vel grauiter lues. Qui respondit Nescio vbi est. Cui alter respondit In tali villa habitat prope castellum de Alnewyke. Vlterius inquisitus Quod est culpa mea maxima ? respondit. Maxima culpa tua est causa mei. Cui viuus Quo modo et qualiter hoc ? Dixit Quia populus peccat de te menciens et alios mortuos scandalizans et dicens Aut est ille mortuus qui coniurabatur aut ille vel ille. Et inquisiuit eundem spiritum Quid igitur fiet ? Reuelabo ergo nomen tuum. Qui respondit Non. Sed si manseris in tali loco eris diues et in tali loco eris pauper, et habes aliquos inimicos. Tandem spiritus respondit Non possum longius stare et loqui tibi. Quibus discedentibus ab inuicem predictus surdus et mutus et cecus bouiculus ibat cum viuente vsque ad villam de ampilford, quem coniurauit omnibus modis quibus sciuit, sed nullo modo potuit respondere. Spiritus autem alius per ipsum adiutus consuluit eum quod poneret optima sua scripta in suo capite dum dormiret et non dicas amplius vel minus quam que precipio tibi, et respicias ad terram et ne respicias ignem materialem ista nocte ad minus. Qui rediens domum per dies aliquot grauiter egrotabat.