XI. De opere dei mirando qui vocat ea que non sunt. tanquam ea que sunt. et qui potest facere quando et quicquid vult. et de quodam miro.
      Est memorie comendatum quod quidam homo de Clyueland cognomine Ricardus Rountre relinquens vxorem suam grauidam ibat ad tumbam sancti Iacobi cum aliis quam pluribus qui quadam nocte pernoctabant in quadam silua prope viam regiam. hinc est quod quilibet illorum vigilabat per quoddam spacium noctis propter timorem nocturnum, et ceteri securius dormiebant. Contigit quod in illa parte noctis qua prefatus homo fuit custos et vigil noctis audiebat magnum sonitum transiencium per viam regalem. et aliqui sedebant et equitabant super equos oues et boues et quidam super alia animalia, et vniuersa pecora que fuerunt sua mortuaria quando moriebantur. Tandem vidit quasi paruulum volutantem in quadam caliga super terram. Et coniurauit ipsum Quis esset et quare sic volutasset ? Respondit Non oportet te me coniurare Tu enim eras pater meus et ego filius tuus abortiuus sine baptismo et absque nomine sepelitus. Quo audito isdem peregrinus exuit se suam camisiam et induit puerulum suum imponens ei nomen in nomine sancte Trinitatis. et tulit secum illam veterem caligam in testimonium huius rei. Qui quidem infans taliter nominatus vehementer exultabat et de cetero iuit pedibus suis erectus qui super terram antea volutabat. Completa vero peregrinacione fecit conuiuium vicinis suis et peciit ab vxore sua caligas suas. Que ostendit vnam et alteram non inuenit caligam. Tunc maritus suus ostendit illi caligam in quo puer inuoluebatur, et hoc mirabatur. Obstetricibus autem confitentibus veritatem de morte et sepultura pueri in predicta caliga fiebat diuorcium inter maritum et vxorem eius quod fuit compater filii sui taliter abortiui. Sed credo quod hoc diuorcium displicuit valde deo.