X. Quomodo latro penitens post confessionem euanuit ab oculis demonis. Contigit olim in Exon. quod quidam fossor magnus laborator et comestor mansit in quadam cellula spaciose domus que habebat plures cellulas cum muris intermixtis et ubi [u: perhaps non nisi ?] vnum domicilium. hic autem fossor esuriens solebat sepius ascendere per quandam scalam in domicilium et amputare carnes ibidem suspensas et coquere et inde comedere eciam in quadragesima. Dominus vero domus videns carnes suas sic amputatas inquisiuit a domesticis suis de hoc facto. Negantibus autem omnibus et se purgantibus per iuramenta. minabatur ille quod vellet ire ad maleficum quendam nigromanticum et sciscitari per ipsum hoc factum mirandum. Quo audito fossor ille valde timuit et ibat ad fratres et confitebatur delictum suum in secreto et sacramentaliter absoluebatur. Prefatus quidem dominus domus vt minabatur ibat ad nigromanticum, et ille vnxit vnguem cuiusdam pueruli et per incantaciones suas inquisiuit ab eo quid videret. Qui respondit Garcionem video coma tonsum. Cui dixit Coniures igitur eum quod appareat tibi in pulcherima forma qua poterit. Et fecit sic. Et affirmauit puerulus Ecce aspicio valde pulcrum equum. Et postea vidit quendam hominem in tali figura quasi fossorem predictum ascendentem per scalam et carnes amputantem cum equo pariter consequente. Et clericus inquisiuit Quid faciunt iam homo et equus ? et respondit infans Ecce coquit et comedit carnes illas. Et vlterius inquisitus Et quid nunc facit ? Et ait puerulus Vadunt pariter ad ecclesiam fratrum. sed equus exspectat pre foribus et homo intrat et flexis genibus loquitur cum quodam fratre qui ponit manum suam super caput eius. Iterum clericus inquisiuit a puerulo Quid faciunt nunc ? Cui respondit Ambo simul euanuerunt ab oculis meis et amplius non video eos, et nescio sine dubio vbi sunt.